BONIS A DIVITIBVS nihil
timendum.

Iunctus contiguo Marius mihi pariete, nec non,
Subbardus nostri nomina nota fori.
Aedificant bene nummati, sattaguntque uel ultro,
Obstruere heu nostris undique luminibus.
Me miserum geminae, quem tamquam phinea restant
Harpyae, ut proprijs sedibus eijciant.
Integritas uestra, atque animus quesitor honesti,
His nisi sunt Zetes, his nisi sint Calais.
 |