EX BELLO PAX.

En galea intrepidus quam miles gesserat, & quae
Saepius hostili sparsa cruore fuit.
Parta pace apibus tenuis concessit in usum,
Alueoli atque fauos grataque melle gerit.
Arma procul iaceant, fas sit tamen sumere bellum,
Quin aliter pacis non potes arte frui.
 |