CANDIDO LECTORI S. P.
HAud merito [immerito] candide lector, nostram desyderabis
diligentiam, in hijs tabellis quae huic operi adiectae sunt,
elegantiores nanque picturas, & authoris grauissimi authoritas,
& libelli dignitas merebantur, quod quidem nos fatemur,
cupiebamusque inuentiones has illustriores tibi tradere ita, si
eas quàm artificiosiss. depictas, nate [ante] oculos poneremus,
nihilque (quod sciam) ad eam rem nobis defuit. Verum cum hoc non
tantum magni laboris fuerit, (quem certe non subterfugimus) sed
& maximi sumptus, intelligis quicquid huiuscemodi erat, id omne
tibi denuo persoluendum fuisse. Vtilissimum itaque nobis uisum
est, si notulis quibusdam obiter, rudioribus, grauissimi
authoris intentionem significaremus, quod docti haec per se
colligent, hocque ipso tibi gratificari uoluimus, si magnas
delitias paruo tibi compararemus. bene uale, nostramque operam
boni consule. [a2r]
 |