IN SIMVLACHRVM SPEI.

Quae dea tam laeto suspectans sydera uultu?
Cuius penniculis reddita imago fuit.
Elpidij fecere manus, ego nominor illa,
Quae miseris promptam spes bona praestat opem.
Cur uiridis tibi Palla? quod omnia me duce uernent,
Quid manibus mortis tela refracta geris.
Quod uiuos sperare decet, praecido sepultis,
Cur in dolioli tegmine pigra sedes.
Sola domi mansi uolitantibus undique noxis,
Ascraei ut docuit musa uerenda senis.
Quae tibi adest uolucris? cornix fidissimus oscen,
Est bene cum nequeat dicere dicit erit.
Qui comites? bonus euentus, praecepsue cupido,
Qui praeeunt, uigilum somnia uana uocant.
Quae tibi iuncta astat, scelerum Rhamnusia uindex,
Scilicet ut speres nil nisi quod liceat.
 |