IN STATVAM AMORIS.

Quis sit amor plures olim cecinere poëtae,
Eius qui uario nomine gesta ferunt.
Conuenit hoc quod ueste caret, quod corpore paruus,
Tela alasque ferens, lumina nulla tenet.
Haec ora, hic habitusque dei est, sed dicere tantos, [e8r]
Si licet in uates falsa subesse reor.
Eccur nudus agat? diuo quasi pallia desint,
Qui cunctas domiti possidet orbis opes.
Aut quî quaeso niues boreamque euadere nudus,
Alpinum potuit, strictaque prata gelu.
Si puer est puerum ne uocas qui Nestora uincit,
An nosti Ascraeij, carmina docta senis.
Inconstans puer, hic peruicax, pectora quae iam
Trans adijt, nunquam liquere [linquire] [linquere] sponte
potest.
At pharetras & tela gerit, quid mutile [inutile] pondus?
An curuare infans, cornua dura ualet?
Alas cur ue tenet quas nescit in aethera ferre?
Inscius in uolucrum flectere tela iecur.
Serpit humi semperque uirum mortalia corda
Laedit, & haud alas saxeus inde mouet.
Si caecus uitamque [vittamque] gerit, quid taenia caeco
Vtilis est? ideo num minus ille uidet.
Quis ne sagitiferum credat qui lumine captus
Hic certa, ast caeci spicula uana mouent.
Igneus est aiunt uersatque in pectore flammas,
Cur age uiuit adhuc, omnia flamma uorat.
Quin etiam tumidis, cur non extinguitur undis.
Naiadum quoties mollia corda subit.
At tu ne tantis capiare erroribus audi,
Verus quid sit amor carmina nostra ferent.
Iucundus labor est, lasciua per ocia, signum
Illius est, nigro punica glans clypeo.
 |