REMEDIA IN ARDVO MALA.
in prono esse.

Aetherijs postquam deiecit sedibus Aten,
Iupiter heu uexat quàm mala noxa uiros.
Euolat haec pedibus celer & pernicibus alis,
Intactumque nihil casibus esse sinit.
Ergo litae proles Iouis hanc comitantur euntem,
Sarcturae quicquid fecerit illa mali.
Sed quia segnipedes strabae lassaeque senecta,
Nihil nisi post longo tempore restituunt.
 |