NEC QVESTIONI
quidem cedendum.

Cecropia effictam quam cernis in arce leaenam,
Harmodij an nescis hospes, amica fuit?
Sic animum placuit monstrare uiraginis acrem,
More ferae, nomen uel quia tale fuit.
Quod fidibus contorta suo non prodidit ullum,
Indicio, e linguem [elinguem] reddidit Iphicrates.
 |