SVBMOVENDAM IG-
norantiam.

Quod monstrum id? sphinx est, cur candida uirginis ora,
Et uolucrum pennas, crura leonis habet?
Hanc faciem assumpsit rerum ignorantia, tanti
Scilicet est triplex causa, & origo mali.
Sunt quos ingenium leue, sunt quos blanda uoluptas,
Sunt & quos faciunt corda superba rudes.
At quibus est notum quid Delphici litera possit,
Praecipitis monstri guttura dira secant.
Namque uir ipse, bipesque tripesque & quadrupes idem est
Primaque prudentis laurea nosse uirum.
 |