IN STATVAM BACCHI.

Bacche pater quis te mortali lumine nouit,
Et docta effinxit hinc tua membra manu.
Praxiteles, qui me rapientem Gnosida uidit
Atque illo pinxit tempore qualis eram. [d4v]
Cur iuuenis teneraque etiam lanugine uernat,
Barba, queas Pylium cum superare senem.
Muneribus quandoque meis si parcere disces,
Iunior & forti pectore semper eris.
Tympana non manibus capiti non cornua desunt,
Quos nisi dementeis talia signa decent.
Hoc doceo, nostro quod abusus munere sumit,
Cornua & insanus mollia sistra quatit.
Quid uult ille color membris penè igneus omen,
Absit, an humanis ureris ipse focis?
Cum Semeles de uentre parens me fulmine traxit,
Igniuomo, infectum puluere mersit aquis.
Hinc sapit, hinc liquidis qui nos bene diluit undis,
Qui non ardenti torret ab igne iecur.
Sed nunc me doceas, quî uis miscerier? & qua
Te sanus tutum prendere lege queat?
Quadrantem addat aquae calicem sumpsisse falerni
Qui cupit, hoc sumi pocula more iuuat.
Stes citra haeminas, nam qui procedere tendit
Vltra, alacer, sed mox ebrius, inde furit.
Res dura haec nimium, sunt pendula guttura dulce
Tu fluuis, [fluis] heu facile commoda nulla cadunt.
 |